Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
- roboribus textis caeloque educere iussit,
- ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
- neu populum antiqua sub religione tueri.
- Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
- tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum
- convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
- sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
- ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
- venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
- Talibus insidiis periurique arte Sinonis
- credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
- quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,
- non anni domuere decem, non mille carinae.
- Hic aliud maius miseris multoque tremendum
- obicitur magis, atque improvida pectora turbat.
- Laocoön, ductus Neptuno sorte sacerdos,
- sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
- Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta—
- horresco referens—immensis orbibus angues