Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Fatalem Aenean manifesto numine ferri
  2. admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
  3. Ergo concilium magnum primosque suorum
  4. imperio accitos alta intra limina cogit.
  5. olli convenere fluuntque ad regia plenis
  6. tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
  7. et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
  8. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
  9. quae referant, fari iubet et responsa reposcit
  10. ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
  11. et Venulus dicto parens ita farier infit:
  12. Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra
  13. atque iter emensi casus superavimus omnis
  14. contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
  15. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
  16. victor Gargani condebat Iapygis agris.
  17. Postquam introgressi et coram data copia fandi,
  18. munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
  19. qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
  20. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: