Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
  2. tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
  3. esset par aetas et idem si robur ab annis,
  4. Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
  5. Vadite et haec memores regi mandata referte:
  6. quod vitam moror invisam Pallante perempto,
  7. dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
  8. quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
  9. fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,
  10. nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.
  11. Aurora interea miseris mortalibus almam
  12. extulerat lucem, referens opera atque labores:
  13. iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
  14. constituere pyras. Huc corpora quisque suorum
  15. more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
  16. conditur in tenebras altum caligine caelum.
  17. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
  18. decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
  19. lustravere in equis ululatusque ore dedere;
  20. spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: