Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
- Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
- Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
- incipias conferre manum.
- Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
- Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
- terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
- Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
- Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto