Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Conclamant socii laetum paeana secuti.
- Ille autem exspirans: Non me, quicumque es, inulto,
- victor, nec longum laetabere: te quoque fata
- prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
- Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
- Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
- viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum:
- olli dura quies oculos et ferreus urget
- somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.