Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- At Cytherea novas artes, nova pectore versat
- Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
- pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
- incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
- quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
- urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
- Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
- Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
- nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
- ad te confugio et supplex tua numina posco.
- Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
- litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
- nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
- Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
- vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
- hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
- Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
- reginam meditor, ne quo se numine mutet,
- sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
- Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.