Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
  2. si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.
  3. His animum arrecti dictis et fortis Achates
  4. et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
  5. ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
  6. Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
  7. omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
  8. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
  9. submersum; dictis respondent cetera matris.
  10. Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
  11. scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
  12. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
  13. os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
  14. caesariem nato genetrix lumenque iuventae
  15. purpureum et laetos oculis adflarat honores:
  16. quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
  17. argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
  18. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
  19. improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,
  20. Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.