Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
  2. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
  3. quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
  4. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
  5. hoc metuens, molemque et montis insuper altos
  6. imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
  7. et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
  8. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
  9. Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex
  10. et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
  11. gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
  12. Ilium in Italiam portans victosque Penates:
  13. incute vim ventis submersasque obrue puppes,
  14. aut age diversos et disiice corpora ponto.
  15. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
  16. quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
  17. conubio iungam stabili propriamque dicabo,
  18. omnis ut tecum meritis pro talibus annos
  19. exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
  20. Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes