Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
  2. Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
  3. solabar, fatis contraria fata rependens;
  4. nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
  5. insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
  6. Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
  7. Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
  8. regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
  9. unde per ora novem vasto cum murmure montis
  10. it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
  11. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
  12. Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
  13. Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
  14. nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
  15. navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
  16. prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
  17. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?
  18. Olli subridens hominum sator atque deorum,
  19. voltu, quo caelum tempestatesque serenat,
  20. oscula libavit natae, dehinc talia fatur: