Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
  2. si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
  3. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
  4. audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
  5. hinc populum late regem belloque superbum
  6. venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
  7. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
  8. prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—
  9. necdum etiam causae irarum saevique dolores
  10. exciderant animo: manet alta mente repostum
  11. iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
  12. et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
  13. His accensa super, iactatos aequore toto
  14. Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
  15. arcebat longe Latio, multosque per annos
  16. errabant, acti fatis, maria omnia circum.
  17. Tantae molis erat Romanam condere gentem!
  18. Vix e conspectu Siculae telluris in altum
  19. vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
  20. cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,