Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
- contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
- Est in secessu longo locus: insula portum
- efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
- frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
- Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
- in caelum scopuli, quorum sub vertice late
- aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
- desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
- Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
- intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
- nympharum domus: hic fessas non vincula navis
- ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
- Huc septem Aeneas collectis navibus omni
- ex numero subit; ac magno telluris amore
- egressi optata potiuntur Troes harena,
- et sale tabentis artus in litore ponunt.
- Ac primum silici scintillam excudit Achates,
- succepitque ignem foliis, atque arida circum
- nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.