Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
- miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
- Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
- erumpunt portis; concurritur, aethere in alto
- fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
- praecipitesque cadunt; non densior aere grando,
- nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
- ipsi per medias acies insignibus alis
- ingentes animos angusto in pectore versant,
- usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
- aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
- Hi motus animorum atque haec certamina tanta
- pulveris exigui iactu compressa quiescent.
- Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
- deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
- dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
- Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
- nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore
- et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
- desidia latamque trahens inglorius alvum.