Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
  2. spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
  3. et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
  4. miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
  5. Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
  6. erumpunt portis; concurritur, aethere in alto
  7. fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
  8. praecipitesque cadunt; non densior aere grando,
  9. nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
  10. ipsi per medias acies insignibus alis
  11. ingentes animos angusto in pectore versant,
  12. usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
  13. aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
  14. Hi motus animorum atque haec certamina tanta
  15. pulveris exigui iactu compressa quiescent.
  16. Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
  17. deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
  18. dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
  19. Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
  20. nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore