Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
- quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
- armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
- Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
- expediat morbi causam eventusque secundet.
- Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
- orando flectes; vim duram et vincula capto
- tende; doli circum haec demum frangentur inanes.
- Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,
- cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
- in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
- se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
- Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
- tum variae eludent species atque ora ferarum
- Fiet enim subito sus horridus atraque tigris
- squamosusque draco et fulva cervice leaena,
- aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
- excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
- Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
- tanto, nate, magis contende tenacia vincla,