Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. erupere aut ut nervo pulsante sagittae,
  2. prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
  3. Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
  4. Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
  5. Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
  6. amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
  7. tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis
  8. multa querens atque hac adfatus voce parentem:
  9. “Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
  10. ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
  11. si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,
  12. invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
  13. pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
  14. En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
  15. quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
  16. omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
  17. Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
  18. fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,
  19. ure sata et validam in vites molire bipennem,
  20. tanta meae si te ceperunt taedia laudis.”