Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,
  2. excursusque breves temptant et saepe lapillos,
  3. ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,
  4. tollunt, his sese per inania nubila librant.
  5. Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
  6. quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes
  7. in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
  8. verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis
  9. ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
  10. sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.
  11. saepe etiam duris errando in cotibus alas
  12. attrivere ultroque animam sub fasce dedere:
  13. tantus amor florum et generandi gloria mellis.
  14. Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
  15. excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,
  16. at genus immortale manet multosque per annos
  17. stat fortuna domus et avi numerantur avorum.
  18. Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens
  19. Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
  20. observant. Rege incolumi mens omnibus una est;