Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- tecta serat late circum, cui talia curae;
- ipse labore manum duro terat, ipse feraces
- figat humo plantas et amicos inriget imbres.
- Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
- vela traham et terris festinem advertere proram,
- forsitan et, pingues hortos quae cura colendi
- ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
- quoque modo potis gauderent intiba rivis
- et virides apio ripae, tortusque per herbam
- cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
- narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi
- pallentesque hederas et amantes litora myrtos.
- Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,
- qua niger umectat flaventia culta Galaesus,
- Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
- iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis
- nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
- Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum
- lilia verbenasque premens vescumque papaver
- regum aequabat opes animis seraque revertens