Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
  2. incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
  3. praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
  4. et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
  5. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
  6. corripuere ruuntque effusi carcere currus,
  7. cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
  8. corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto
  9. et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
  10. iamque humiles, iamque elati sublime videntur
  11. aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
  12. nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
  13. tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
  14. tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
  15. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
  16. iungere equos rapidusque rotis insistere victor
  17. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
  18. impositi dorso atque equitem docuere sub armis
  19. insultare solo et gressus glomerare superbos.
  20. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri