Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
  2. Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
  3. Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
  4. Talis et ipse iubam cervice effundit equina
  5. coniugis adventu pernix Saturnus et altum
  6. Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
  7. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
  8. deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
  9. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
  10. ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
  11. ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
  12. incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
  13. praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
  14. et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.