Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. collectumque premens volvit sub naribus ignem.
  2. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
  3. at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
  4. tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
  5. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
  6. Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
  7. Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
  8. Talis et ipse iubam cervice effundit equina
  9. coniugis adventu pernix Saturnus et altum
  10. Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
  11. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
  12. deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
  13. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
  14. ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
  15. ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
  16. incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
  17. praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
  18. et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
  19. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
  20. corripuere ruuntque effusi carcere currus,