Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
  2. Post hinc digressus iubeo frondentia capris
  3. arbuta sufficere et fluvios praebere recentis
  4. et stabula a ventis hiberno opponere soli
  5. ad medium conversa diem, cum frigidus olim
  6. iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
  7. Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,
  8. nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
  9. vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
  10. densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
  11. quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
  12. laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
  13. Nec minus interea barbas incanaque menta
  14. Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
  15. usum in castrorum et miseris velamina nautis.
  16. Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
  17. horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
  18. atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
  19. ducunt et gravido superant vix ubere limen.
  20. Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis