Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
  2. nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
  3. porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
  4. aequora; nec miseri possunt revocare parentes
  5. nec moritura super crudeli funere virgo.
  6. Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
  7. atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
  8. Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
  9. et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
  10. Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
  11. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
  12. Ascanium; superant montis et flumina tranant.
  13. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
  14. vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
  15. ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
  16. exceptantque levis auras et saepe sine ullis
  17. coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,
  18. saxa per et scopulos et depressas convallis
  19. diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
  20. in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster