Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
- Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
- Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
- quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
- sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
- pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
- et passo Psithia utilior tenuisque Lageos
- temptatura pedes olim vincturaque linguam,
- purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
- Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.
- Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
- Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
- Argitisque minor, cui non certaverit ulla
- aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
- Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
- transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
- Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
- est numerus; neque enim numero conprendere refert;
- quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
- discere quam multae Zephyro turbentur harenae,