Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
  2. scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
  3. septemque una sibi muro circumdedit arces.
  4. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
  5. inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
  6. aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
  7. necdum etiam audierant inflari classica, necdum
  8. inpositos duris crepitare incudibus enses.
  9. Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
  10. et iam tempus equum fumantia solvere colla.
  1. Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
  2. pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
  3. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
  4. omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum