Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
- ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
- te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris
- velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
- corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
- Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
- hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
- scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
- septemque una sibi muro circumdedit arces.
- Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
- inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
- aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
- necdum etiam audierant inflari classica, necdum
- inpositos duris crepitare incudibus enses.
- Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
- et iam tempus equum fumantia solvere colla.
- Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
- pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
- Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
- omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum