Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- at secura quies et nescia fallere vita,
- dives opum variarum, at latis otia fundis—
- speluncae vivique lacus et frigida Tempe
- mugitusque boum mollesque sub arbore somni—
- non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
- et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
- sacra deum sanctique patres; extrema per illos
- iustitia excedens terris vestigia fecit.
- Me vero primum dulces ante omnia Musae,
- quarum sacra fero ingenti percussus amore,
- accipiant caelique vias et sidera monstrent,
- defectus solis varios lunaeque labores;
- unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
- obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
- quid tantum Oceano properent se tinguere soles
- hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
- Sin, has ne possim naturae accedere partis,
- frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:
- rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
- flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi