Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
- ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
- In manibus terrae; non hic te carmine ficto
- atque per ambages et longa exorsa tenebo.
- Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
- infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
- quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
- inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
- exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
- in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
- Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
- hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
- nunc altae frondes et rami matris opacant
- crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.