Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
  2. crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
  3. orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
  4. cum primae lucem pecudes hausere virumque
  5. terrea progenies duris caput extulit arvis,
  6. inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
  7. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
  8. si non tanta quies iret frigusque caloremque
  9. inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
  10. Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
  11. sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
  12. aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
  13. inter enim labentur aquae tenuisque subibit
  14. halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,