Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. directaeque acies, ac late fluctuat omnis
  2. aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
  3. proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
  4. omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
  5. non animum modo uti pascat prospectus inanem,
  6. sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas
  7. terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
  8. Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
  9. ausim vel tenui vitem committere sulco.
  10. Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
  11. aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
  12. aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
  13. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
  14. convellunt; inmota manet, multosque nepotes,