Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
  2. aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
  3. Pullulat ab radice aliis densissima silva,
  4. ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
  5. parva sub ingenti matris se subicit umbra.
  6. Hos natura modos primum dedit, his genus omne
  7. silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
  8. Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
  9. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
  10. deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
  11. quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
  12. silvarumque aliae pressos propaginis arcus
  13. exspectant et viva sua plantaria terra;
  14. nil radicis egent aliae summumque putator