Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus
  2. et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
  3. tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
  4. auritosque sequi lepores, tum figere dammas,
  5. stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
  6. cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
  7. Quid tempestates autumni et sidera dicam,
  8. atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
  9. quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,
  10. spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
  11. frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
  12. Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
  13. agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
  14. omnia ventorum concurrere proelia vidi,