Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
  2. cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Moeris
  1. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
  2. carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
  1. Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
  2. pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
  3. carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
  4. sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
  5. Doris amara suam non intermisceat undam.