Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
- hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
- incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
- agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
- hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
- aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
- cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
- cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
- Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
- carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
- Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
- pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
- carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
- sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
- Doris amara suam non intermisceat undam.
- incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
- dum tenera attondent simae virgulta capellae.
- non canimus surdis; respondent omnia silvae.
- Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
- Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
- nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
- ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
- Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
- Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
- Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
- Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
- nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
- venit et upilio; tardi venere subulci;
- uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
- Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:
- “Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycoris
- perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
- Venit et agresti capitis Silvanus honore,
- florentis ferulas et grandia lilia quassans.
- Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
- sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
- “Ecquis erit modus?” inquit; “Amor non talia curat;
- nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
- nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”
- Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit
- “montibus haec vestris: soli cantare periti
- Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
- vestra meos olim si fistula dicat amores!
- Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
- aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
- Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
- seu quicumque furor—quid tum, si fuscus Amyntas;
- et nigrae violae sunt et vaccinia nigra—
- mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
- serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
- Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
- hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
- Nunc insanus amor duri me Martis in armis
- tela inter media atque adversos detinet hostes:
- tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
- Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
- me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
- ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
- Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
- carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
- certum est in silvis, inter spelaea ferarum
- malle pati, tenerisque meos incidere amores
- arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
- Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
- aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt
- frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
- iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
- ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
- spicula:—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
- ut deus ille malis hominum mitescere discat!
- Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
- ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.