Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
Moeris
  1. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
  2. nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
  3. Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
  4. quod nisi me quacumque novas incidere lites
  5. ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
  6. nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
Lycidas
  1. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
  2. paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
  3. quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
  4. spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
  5. vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
  6. cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
  7. Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
  8. et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
  9. occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Moeris
  1. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
  2. “Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
  3. Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
  4. cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
Lycidas
  1. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
  2. sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
  3. Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
  4. Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
  5. vatem pastores, sed non ego credulus illis.
  6. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
  7. digna, sed argutos inter strepere anser olores.