Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
- O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
- (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
- diceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”
- nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
- hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.
- Certe equidem audieram, qua se subducere colles
- incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
- usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
- omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
- Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
- nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
- Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
- quod nisi me quacumque novas incidere lites
- ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
- nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
- Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
- paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
- quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
- spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
- vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
- cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
- Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
- et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
- occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
- Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
- “Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—