Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

    Alphesiboeus
    1. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,
    2. verbenasque adole pinguis et mascula tura,
    3. coniugis ut magicis sanos avertere sacris
    4. experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
    Lycidas
    1. te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
    Moeris
    1. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
    2. (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
    3. diceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”
    4. nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
    5. hos illi—quod nec vertat bene—mittimus haedos.
    Lycidas
    1. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
    2. incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
    3. usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
    4. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
    Moeris
    1. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
    2. nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
    3. Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
    4. quod nisi me quacumque novas incidere lites
    5. ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
    6. nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.