Eclogues Virgil Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881. agrestem tenui meditabor arundine Musam.Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quiscaptus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antroSilenum pueri somno videre iacentem,inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:serta procul tantum capiti delapsa iacebant,et gravis attrita pendebat cantharus ansa.