Eclogues Virgil Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881. ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,aut ut mutatos Terei narraverit artus;quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,quo cursu deserta petiverit, et quibus anteinfelix sua tecta supervolitaverit alis?Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatusaudiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;cogere donec ovis stabulis numerumque referriiussit, et invito processit Vesper Olympo.