Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
  • ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
  • aut ut mutatos Terei narraverit artus;
  • quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
  • quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
  • infelix sua tecta supervolitaverit alis?
  • Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
  • audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
  • ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
  • cogere donec ovis stabulis numerumque referri
  • iussit, et invito processit Vesper Olympo.
  • Meliboeus
    1. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
    2. compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
    3. Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
    4. ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
    5. et cantare pares, et respondere parati.
    6. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
    7. vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
    8. aspicio. Ille ubi me contra videt: “Ocius” inquit
    9. “huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
    10. et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
    11. huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
    12. hic viridis tenera praetexit arundine ripas
    13. Mincius, eque sacra resonant examina quercu.”
    14. Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
    15. depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
    16. et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
    17. posthabui tamen illorum mea seria ludo:
    18. alternis igitur contendere versibus ambo
    19. coepere; alternos Musae meminisse volebant.
    20. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
    Corydon
    1. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
    2. quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
    3. versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
    4. hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
    Thyrsis
    1. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
    2. Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
    3. aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
    4. cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
    Corydon
    1. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
    2. et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
    3. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
    4. puniceo stabis suras evincta coturno.
    Thyrsis
    1. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
    2. exspectare sat est: custos es pauperis horti.
    3. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
    4. si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
    Corydon
    1. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
    2. candidior cycnis, hedera formosior alba,
    3. cum primum pasti repetent praesepia tauri,
    4. si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
    Thyrsis
    1. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
    2. horridior rusco, proiecta vilior alga,
    3. si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
    4. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
    Corydon
    1. Muscosi fontes et somno mollior herba,
    2. et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
    3. solstitium pecori defendite; iam venit aestas