Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta estcandida succinctam latrantibus inguina monstrisDulichias vexasse rates, et gurgite in alto,ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,aut ut mutatos Terei narraverit artus;quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,quo cursu deserta petiverit, et quibus anteinfelix sua tecta supervolitaverit alis?Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatusaudiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;cogere donec ovis stabulis numerumque referriiussit, et invito processit Vesper Olympo.