Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Aonas in montis ut duxerit una sororum,
  • utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
  • ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
  • floribus atque apio crinis ornatus amaro,
  • dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
  • Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
  • cantando rigidas deducere montibus ornos:
  • his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
  • ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”
  • Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
  • candida succinctam latrantibus inguina monstris
  • Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
  • ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
  • aut ut mutatos Terei narraverit artus;
  • quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
  • quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
  • infelix sua tecta supervolitaverit alis?
  • Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
  • audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
  • ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
  • cogere donec ovis stabulis numerumque referri
  • iussit, et invito processit Vesper Olympo.
  • Meliboeus
    1. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
    2. compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
    3. Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
    4. ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
    5. et cantare pares, et respondere parati.
    6. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,