Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
  • Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
  • vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis
  • pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”
  • Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
  • Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—
  • agrestem tenui meditabor arundine Musam.
  • Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis
  • captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
  • te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
  • quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
  • Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
  • Silenum pueri somno videre iacentem,
  • inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
  • serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
  • et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
  • Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo
  • luserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:
  • addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—
  • Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videnti
  • sanguineis frontem moris et tempora pingit.
  • Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;
  • “solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
  • carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
  • huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.
  • Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
  • ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
  • nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
  • nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
  • Namque canebat, uti magnum per inane coacta
  • semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
  • et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
  • omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
  • tum durare solum et discludere Nerea ponto
  • coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
  • iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
  • altius atque cadant submotis nubibus imbres;
  • incipiant silvae cum primum surgere, cumque
  • rara per ignaros errent animalia montis.
  • Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
  • Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
  • his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
  • clamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.
  • et fortunatam, si numquam armenta fuissent,