Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
  2. FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
Menalcas
  1. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
  2. quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
  3. dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
  4. nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
  5. Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
  6. Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
  7. dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
  8. Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mopsus
  1. An quicquam nobis tali sit munere maius
  2. Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
  3. iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
Menalcas
  1. Candidus insuetum miratur limen Olympi,
  2. sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
  3. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
  4. Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
  5. nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
  6. ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
  7. ipsi laetitia voces ad sidera iactant
  8. intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
  9. ipsa sonant arbusta: “Deus, deus ille, Menalca.”
  10. Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:
  11. ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
  12. pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
  13. craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
  14. et multo in primis hilarans convivia Baccho,—
  15. ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,—