- Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
- pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
- et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
Menalcas- Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
- quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
- dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
- nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
- Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
- Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
- dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
- Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mopsus- An quicquam nobis tali sit munere maius
- Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
- iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
Menalcas- Candidus insuetum miratur limen Olympi,
- sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
- ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
- Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
- nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
- ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
- ipsi laetitia voces ad sidera iactant
- intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
- ipsa sonant arbusta: “Deus, deus ille, Menalca.”
- Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:
- ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
- pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
- craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
- et multo in primis hilarans convivia Baccho,—
- ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,—
- vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
- cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
- saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
- Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
- reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
- Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
- dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
- semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
- ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
- agricolae facient: damnabis tu quoque votis.
Mopsus- Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
- Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
- nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
- saxosas inter decurrunt flumina valles.
Menalcas- Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
- haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
- haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
Mopsus- At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
- non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
- formosum paribus nodis atque aere, Menalca.
Prima Syracosio dignata est ludere versu,nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.Cum canerem reges et proelia, Cynthius auremvellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguispascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—agrestem tenui meditabor arundine Musam.Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quiscaptus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antroSilenum pueri somno videre iacentem,inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:serta procul tantum capiti delapsa iacebant,et gravis attrita pendebat cantharus ansa.Adgressi—nam saepe senex spe carminis amboluserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videntisanguineis frontem moris et tempora pingit.Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.Tum vero in numerum Faunosque ferasque videresludere, tum rigidas motare cacumina quercus;nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coactasemina terrarumque animaeque marisque fuissent,et liquidi simul ignis; ut his exordia primisomnia et ipse tener mundi concreverit orbis;tum durare solum et discludere Nerea pontocoeperit, et rerum paulatim sumere formas;iamque novum terrae stupeant lucescere solem,altius atque cadant submotis nubibus imbres;incipiant silvae cum primum surgere, cumquerara per ignaros errent animalia montis. Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictumclamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.et fortunatam, si numquam armenta fuissent,Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta estconcubitus, quamvis collo timuisset aratrum,et saepe in levi quaesisset cornua fronte.ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:ille, latus niveum molli fultus hyacintho,ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,si qua forte ferant oculis sese obvia nostriserrabunda bovis vestigia; forsitan illum,aut herba captum viridi, aut armenta secutum,perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;tum Phaethontiades musco circumdat amarocorticis, atque solo proceras erigit alnos.Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum