Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
  2. Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
  3. infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
  4. pro molli viola, pro purpureo narcisso,
  5. carduus et spinis surgit paliurus acutis.
  6. Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
  7. pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
  8. et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
  9. DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
  10. FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
Menalcas
  1. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
  2. quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
  3. dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
  4. nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
  5. Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
  6. Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
  7. dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
  8. Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mopsus
  1. An quicquam nobis tali sit munere maius
  2. Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
  3. iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
Menalcas
  1. Candidus insuetum miratur limen Olympi,
  2. sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
  3. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
  4. Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
  5. nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
  6. ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
  7. ipsi laetitia voces ad sidera iactant
  8. intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
  9. ipsa sonant arbusta: “Deus, deus ille, Menalca.”
  10. Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:
  11. ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
  12. pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
  13. craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
  14. et multo in primis hilarans convivia Baccho,—
  15. ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,—
  16. vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
  17. cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
  18. saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
  19. Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
  20. reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
  21. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
  22. dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
  23. semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
  24. ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
  25. agricolae facient: damnabis tu quoque votis.
Mopsus
  1. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
  2. Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
  3. nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
  4. saxosas inter decurrunt flumina valles.
Menalcas
  1. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
  2. haec nos, “Formosum Corydon ardebat Alexim,”
  3. haec eadem docuit, “Cuium pecus, an Meliboei?”
Mopsus
  1. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
  2. non tulit Antigenes—et erat tum dignus amari—
  3. formosum paribus nodis atque aere, Menalca.
  • Prima Syracosio dignata est ludere versu,
  • nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.