Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,cedet et ipse mari vector, nec nautica pinusmutabit merces: omnis feret omnia tellus:non rastros patietur humus, non vinea falcem;robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;nec varios discet mentiri lana colores:ipse sed in pratis aries iam suave rubentimurice, iam croceo mutabit vellera luto;sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusisconcordes stabili fatorum numine Parcae.Adgredere o magnos—aderit iam tempus—honores,cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!Aspice convexo nutantem pondere mundum,terrasque tractusque maris caelumque profundum!Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,