Eclogues Virgil Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881. alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argodelectos Heroas; erunt etiam altera bella,atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,cedet et ipse mari vector, nec nautica pinusmutabit merces: omnis feret omnia tellus:non rastros patietur humus, non vinea falcem;robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;nec varios discet mentiri lana colores:ipse sed in pratis aries iam suave rubentimurice, iam croceo mutabit vellera luto;