Eclogues Virgil Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881. Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,quae temptare Thetim ratibus, quae cingere murisoppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argodelectos Heroas; erunt etiam altera bella,atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,cedet et ipse mari vector, nec nautica pinusmutabit merces: omnis feret omnia tellus:non rastros patietur humus, non vinea falcem;