ubera, nec magnos metuent armenta leones;ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,occidet et serpens, et fallax herba venenioccidet, Assyrium volgo nascetur amomum.at simul heroum laudes et facta parentisiam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,molli paulatim flavescet campus arista,incultisque rubens pendebit sentibus uva,et durae quercus sudabunt roscida mellaPauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,quae temptare Thetim ratibus, quae cingere murisoppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argodelectos Heroas; erunt etiam altera bella,atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,cedet et ipse mari vector, nec nautica pinusmutabit merces: omnis feret omnia tellus:non rastros patietur humus, non vinea falcem;robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;nec varios discet mentiri lana colores:ipse sed in pratis aries iam suave rubentimurice, iam croceo mutabit vellera luto;sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusisconcordes stabili fatorum numine Parcae.Adgredere o magnos—aderit iam tempus—honores,cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!