Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
  2. sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
  1. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  2. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  3. nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  4. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  5. alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
  1. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
  2. ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas
  1. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
  2. munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.